Annus
2 0 0 9


IMAGINES HUBBELANAE

IMAGINES HUBBLEANAE

Occasione correctionis ab astonautis telescopii Hubbleani, Administratio US-Americanorum Aeronautica et Spatialis (NASA) divulgavit nonnulla photographemata usu huius telescopii facta.

‘Columnae creationis’ sunt nubes giganteae frigidi gasii pulverisque, ubi stellae nascendae incubantur.

Nebulam planetariam NGC 6543 (notam quuoque nomine ‘Oculi felini’) esse efectum eiectionis gasiorum stellis Soli nostro similibus.

Pulsatio lucis emanat e rubra supergigantea stella V838 (Monocerote). Luce illuminatae se praebent oculo telescopi crustae pulveris, formantes quasi bulbum oculi multicolorem.

Nebula Conica similis esse videtur summitati montis nivei dum re vera continet illa frigida gasia pulveremque. A nobis distat 2.500 annis lucis.

Collisio duorum galaxiarum creavit hunc Messier 64, notum motibus internalibus omnino inopinatis. Aliud eius nomen ‘Oculus malus’.

Galaxias ‘Sombrero’, sive Messier 104, formam habet vero rarissimam, pileo Mexicano similem.

Nebula Anularia (M57). In medio eius videtur stella moriens, quae quasi natat in “lacu” gasii caerulei.

Haec iuvenis nebula planetaria a terra distat octo milibus annorum lucis. Propter sui formam cognomen ei additum est ‘Nebulae clepsydricae’.

Nebulam cancri re vera esse relicta stellae, quae displosa est ut supernova. Displosio eius notata est astronomis Iaponensibus Sinensibusque anno 1054 post Christum natum.

Hunc autem anulum luminantem esse imaginem supernovae 1987A. Supersonica unda a stella moriente emissa illuminat anulum gasii, quo effectu anulus ille gliscit.

 

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae