13
Tres pulli accipitris servati sunt ab ornithologis, nam
parentes illorum locum nidificando fatalem eligerant: in summa
lampade stadioni pilae Americanae, in urbe Texana Southlake.
Nuptiae ranarum caerimoniae sunt agricolarum Indorum (ut
hi, regionis Agartala incolae), quibus sperant deos
implorandos, ut imbres sibi dent.
Puer Pacchistanus vas figlinum format in taberna quadam urbis
portuensis Carachi.
Suffragiis in electionibus parlamentariis Indorum datis manus
sufragatoris pingi debet (ut hic videtur, in oppido Rae
Bareli), ne idem homo in alterum locum properet, ut ibi
denuo suffragetur. .
Tauroctonos (matador) passum valde periculosum
exercet tempore tauromachiae Hispali (hodierna Sevilla) habitae.
Studentes theologiae islamicae examinantur in seminario
universitatis studiorum Jami Binoria urbis Pacchiistanicae
Carachi.
Novissimis ballistis esse instructum propugnaculum Tynemouth
in litore Britannico, quod castellum bene repugnaturum invasiones
Francogallorum sperabatur saeculis XVIII et XIX. Num hodie quoque
Angli Gallos timent?
Studentes Universitatis Oxoniensis (Oxford) celebranat
Kalendas Maias de ponte Magdalenae in undas Thamesis saltantes.
Tali modo autem peragunt Kalendas Maias, qui dies festum esse
debeat omnium laborantium, operariae portus Dhakae, urbis
scilicet capitis Terrae Bangalorum (Bangladesh).
Scripsit ANL
|