Annus
2 0 0 9


Published on Ediciones Impresas Milenio (

De puellula summi ingenii

Elisabetha (Elise) Tan Roberts, duos tantum annos nata, tali ingenio et memoria iam praedita est ut reputetur intelligentissima puella Regni Coniuncti esse. Quinque menses nata patrem attente conspexit et "patrem" appellavit, septem menses nata deambulare didicit, decem currere, undecim nomen suum enuntiare, quattuordecim usque ad decem computare, sesquiennis usque ad viginti computare, litteras omnes alphabeti recitare, nonnulla poëmatia et sex capitum nomina nationibus auditis repetere. Hodie duodetriginta menses nata quinque et triginta nationum capita agnoscit, triangulum aequilaterum ab isosceli distinguit, etiam Hispanice computat.

Postquam puellulae mater albicolor et pater nigricolor, quorum neuter studiis superioribus se dedicaverat, mirabilem rationem et memoriam filiolae inesse animadverterunt, infantium psychologam adierunt: quae indicem intellegentiae usque ad CLVI punctos pervenisse comperit. Alberti Einstein praeclari physici index intellegentiae, cum adultus iam esset, CLX fuit.

Parentes sperant Elisabethae indicem intellegentiae futuris annis deminuturum esse filiamque communem vitam acturam esse: "dum laeta vivat" ait mira cum sapientia mater.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae