Annus
2 0 0 9


01

Vae victis! Tristissima erat cladis Werderianis Bremae (Germanorum) a sui vicinis Hammaburgensibus acceptae.

Ianitor Vancouveriae manus hoccei glacialis "Canucks", Roberto Luongo, vero fidem sui facultatum habet, ut risus eius prodit tempore exercitationis.

Austria Liu Jia minime pilis parcebat tempore certaminis mundani teniludii mensalis Iokohamae Iaponum.

Lusores pilicrepi Barcinonenses triumphant post victoriam super Realem Matritensem proportione portarum 6:2.

Ubi desint pilae, est tamen laudanda voluntas. Ludus pedifolii, ubi loco pilae lignum adhibetur, in castris profugorum ad urbem Peshavar Pacchistanorum. Qui lusores ob bellum inter Talabanos et milites Pacchistanos domos suas relinquere debuerant.

Shaun Murphy, primum vicit lusum truchi contra Neil Higginson, postea tamen ipse superatus est a Iohanne (John) Higgins, qui lusor Caledonicus (Scoticus) victor evasit certaminis mundi huius generis lusus tudicularis, quo titulo iam tertium donatus est (antea annis 1998 et 2007), 34. vitae annum dum agens.

Pugil Philippinus Manny Pacquiao protrusit Ricky Hatton iam in altera parte agonis. Praecipue leava eius manus miracula facere videbatur.

Distantia 36 metrorum pilam proiecit Ronaldo tali cum impetu, ut ianitor Almunia nullo modo volatum eius destinatum prohibere valeret. In ludis campionum Europae Manuciani Uniti Arsenalem superaverunt proportione 3:1.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae