Annus
2 0 0 9


Subject:

CALAMITAS ANTE 60 ANNOS FACTA

De celeberrimo pilicreporum grege

Vespere diei 4 Mai. 1949 nebula densissima totam Augustam Taurinorum obscurabat. Quaedam aeronavis, quae ex urbe Olisipone ('Lisboa') Italos quosdam in Patriam transferebat, non in aeriportum Taurinensem est delapsa, sed ad quendam aggerem basilicae 'Superga' appellatae afflixit. 31 viri perierunt, quos inter etiam duodeviginti pilicrepi Taurinenses, quibus magna laus etiamnunc tribui solent. Erant enim lusores illi follis pedumque ludo peritissimi atque indices seu antesignani spei cuiusdam, qua omnes fere Itali alebantur fore ut, post bellum tragice gestum et Italiam totam vulneratam et conculcatam, vivendi condiciones in melius se verterent. Non eandem vitam privatim agebant lusores illi, sed, quotiens in agonem descendebant, erant sicut fratres: omnes pro uno, unus pro omnibus.

Quod etiam Italos eorum certaminum incuriosos haud fugerat. Quare non immerito pilicreporum grex ille 'magnus Taurinus' vocitatur. Plura fusius ac melius explanata in paginis legi possunt his:

<http://tinyurl.com/d5xyaz>
<http://tinyurl.com/d6o4ld>
<http://tinyurl.com/cjcdpu>

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae