Published on Ediciones Impresas Milenio (
Facimusne necessaria?
Anno MCMXVIII Novae Eboraci auctoritates
confestim, id est mense Septembri, febri virulentae restiterunt
non tantum aegrotos eorumque propinquos segregando sed etiam
operarios diei temporibus variatis in officinas admittendo;
Pittsburgi mense Octobri cives vetiti sunt ne congregarentur,
post tres septimanas discipuli ne scholas adirentur sed mox
conventuum interdictum abrogatum est. Quapropter studiosi postea
compererunt Pittsburgum numero febris virulentae victimarum
primum locum, Novum Eboracum fere ultimum occupavisse. Constat
consilia talia quamvis severa contagionem omnino vitare non
posse, verum effectus differre et numerum aegrotorum aut
mortuorum deminuere vel satis temporis concedere, ut medicamenta
efferantur et distribuantur.
Hovardus Markel, qui scriptum cum sociis
suis in actis Societatis Medicae Americanae (American Medical
Association) edidit, narrat id quod immanissimae contagionis
tempore accidit, cum quadraginta miliones hominum interierunt, ex
quibus quingenta milia in Civitatibus Americae Unitis: quae
consilia in singulis urbibus capta sint, quam pridem, quam diu,
quo cum exitu. Optimum esse videtur complura simul prudenter
deliberare, tempestive per sufficiens temporis intervallum:
scholas claudere, aegros segregare itemque illos qui aegritudinis
in suspicionem venerant, populo congregationes interdicere.
In scripto "De lenienda febris
virulentae contagione" in actis "De rerum natura"
(Nature) edito, Nelus Ferguson exemplum mathematicum
effingit, quo aptius contagii diffusionem simulet et effectus
variorum auctoritatum consiliorum consideret: itinerum interdicta
parum aut minime utilia esse, scholas clausas morbo maxime
furente contagii diffusionem deminuere posse, aegrorum
segregationem magis prodesse, medicamenta pridie quam morbi signa
appareant subministranda esse. Haec tantum de re cognita sunt.
Agimusne quae optima atque necessaria sunt?
Scriptum hoc Ludovici Petersen Farah die V mensis Maii
anno MMIX in actis diurnis interretialibus Mexicanis Milenio.com
apparuit et in linguam Latinam conversum est.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|