Annus
2 0 0 9


Protophoce,

Protophoce, quae ambulare scivit

In Canada septentrionali ad oram insulae Devon repertum esse sceleton protophoces, cuius pedes habuisse videntur membranam interdigitalem, nondum tamen erant hi pinnae, quae hodie loco pedum sunt phocis - nuntiant studiosi, quorum symbola apparuit in actis "Nature". Quod animal vixisse putatur ante 23 miliones annorum et a studiosis nuncupatum est Pujilla darwini, 'pujilla' enim in lingua Esquimensis gentis Inuit significat phocen iuvenem. Altera nominis pars honorat patrem theoriae evolutionis, Carolum (Charles) Darwin, qui primus putabat nonnulla mammalia, ut phocae, leones marini et odobenidae, in maria redisse, ubi pedes eorum gradatim in pinnas mutati sint.

 

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae