14
Duo manus criceticae nominatae a primis potitoribus Montis
Everestiani, Hillary et Tenzing, ludum habere decreverunt in
altitudine 5.165 metrorum supra libram maris, altissimo monte
mundi lusoribus non sine admiratione inspiciente. Vicerunt
Tenzingiani.
Francogallus Patrick Hoyau celebrat sui victoriam in cursura
transatlantica remigum, quae duxit eum e Ludovicopoli (Saint-Louis)
Senegalorum in Guianam Gallicam.
Martin Gould (a laeva) primum vincere videbatur, deinde tamen
ludum perdidit contra Mark Allen tempore agonis mundani lusus
tudicularis generis truchi (World Snooker Championship)
in urbe Sheffield Anglorum habiti.
Auriga stabuli Ferrari, Brasilianus Felipe Massa, artem
bolidem Formulae Primae gubernandi exercet ante cursuram
Bahrainianam.
Bangaluriani (Royal Challengers Bangalore), duce
Kevin Pietersen, haud facile victores discesserunt certaminis
pilae criceticae contra Ragastanianos (Rajasthan Royals),
pro quibus ludebat praeclarus Tyron Henderson. Certamen habitus
est tempore ludorum Indicae Primae Ligationis (IPL) pilae
criceticae, qui ludi hoc anno primum extra Indiam, in Republica
scilicet Africae Meridionalis, habentur propter timorem tumultuum
socialium in India tempore electionum parlamentariarum.
Scripsit ANL
|