Annus
2 0 0 9


01A 75-

Biocolytae Hungari arcere contantur nationalistas in viis Budapestinis flagitantes nova comitia ante tempus solitum haberi.

Babae! Sicut hirundines (aut fere), funibus affixi, "volant" inter caeliscalpia Pecchinensia purgatores fenestrarurm.

Helicopterum Russicum Mil Mi-26 transportat vetus aeroplanum epibaticum Tupolev Tu-134 in musaeo Petropolitano.

Capitibus rica obtectis exspectant mulieres Indicae civitatis Uttar Pradesh, donec liceat iis intrare aedes electorias urbis Varanasi, ut vota sua dent in comitiis parlamentariis, quae spatio quinque septimarum in India habentur. Uttar Pradesh erat una civitatum, ubi iam in prima phasi electionum suffragaretur.

Primum post memoriam gentium ludi Indicae Primae Ligationis (Indian Premier League) pilae criceticae, qui putantur esse in numero eventuum huic disciplinae maximi in mundo momenti, non in ipsa India, sed in Africa Meridionali habentur. Talia consilia capta sunt ob timorem tumultuum, qui sequi possint electiones parlamentarias in India. Ecce brabeuta Lalit Modi ictu monetae decernit, utrum lusoribus Chennai Super Kings an Mumbai Indians primis pilam tundere sit.

Desilvatio prosequitur in valle Ica montium Andium Peruviae. Incredibile: ante nonnulla decennia hi montes densissima silva fuerant comperti! Oecologi Peruviani tamen consilia habent hic denuo arbores plantare.

Societas National Trust putat 60% hortorum Angliae evanuisse ab annis quinquagenariis praeteriti saeculi (1950s). Qua re sine dubio minime gaudent apes Britannicae, quibus praebent horti optimum fontem erithaces nectarisque.

 

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae