Annus
2 0 0 9


Terrae motus Aprutii velut narratio descensus ad infera

Terrae motus Aprutii velut narratio descensus ad infera


Dans et Vergilius Sordello occurrunt


Primus Minister Italiae terra Aprutii

Calamitas Aprutii videtur nuntiis pervulgatis patefacta esse fons insperatarum divitiarum iis promptis ad utendum eius fama. Perfectum exemplum de hoc egredietur ab primo ministro Italiae qui in eius septem itineribus ad locos percussos terrae motu obtinuit magna cum sapientia (et fortasse bono consilio) ut se depixeretur imaginibus constructis tanto artificio et peritia ut agatur in scaenam perfectum "descensum ad infera", itinerarium ubi is primas partes agit. Narratione mirabile eius itinerarium procedit descriptum omnibus partibus copia nuntiorum loci et totius nationis qui narrant de eo usque ad minimam rem: ab muliere dentis emptis usque ad promittendum lugubres vestes. Cura et gaudium luctus et lux conmiscentur hoc itinerarium ad componendum cui tanti a dextero et a sinistro latere, conscii sive inscii, videntur prodesse. Tamen, exempli gratia, pro Dantis Divina Commedia, motus fundamentales paenitentiae videntur esse exiliores. Verbum "iustitia" est absens a narratione huius itinerarii, verbum praefertur "restitutio" et facetiae autem semper videntur adesse. Videtur id non amplius esse itinerarium hominis perdolentis qui in silva erravit et qui auxilum petit sed quasi itinerarium dei ad infera ad liberandum homines ut restituatur eis gaudium vel melius, hilaritas. Sicut dixit "Hic ero omne die, solos non vos relinquemos" (ex nuntio Ansae). Hoc sententia palam ostendet significationem itinerarii salvifici quod primus minister Italie percurrit, ad ostendendum eius vivificantem potestatem.

Scripsit Jacobus Andreuccius



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae