Kierowcy Red Bulla Sebastian Vettel i Mark Webber zajęli dwa pierwsze miejsca w wyścigu o GP Chin.
STABULUM RED BULL-RENAULT PALMAM CEPIT CURRICULI F1
SHANGHAIENSIS
Cursura in imbre
Inopinate e curriculo Shanghaiensi Pretii Grandis Formulae
Primae (F1) victores discesserunt gubernatores bolidum stabuli
"Red Bull-Renault" - Sebastian Vettel (Germanus) et
Mark Webber (Australianus). Numquam enim antea hoc stabulum
palmam cuiusvis curriculi ceperat. Tertius demum ad metam
pervenit Jenson Button (Britannus) manus "Brawn GP-Mercedes",
qui in hornotino indice Pretii Grandis primum locum tenet.
Condiciones coeli erant vero horribiles: imbres ingentes
irruerunt in regionem circa urbem Shanghai paululum ante initium
curriculi et bolidas antecurrere debebat autucurrum vigilium
securitatis, quod rarissime in orbe Formulae Primae fit. Certamen
vero coepit demum post octo gyros, cum aura paululum melior facta
sit ac vigiles securitatis iter relinquerint. Postea tamen imbres
denuo gravescerunt, post ergo duodeviginti gyros autocurrum
vigilum deinde ante bolidas apparuit.
Proxima fine septimanae gubernatores autobolidum Formulae
Primae contra se certabunt Bahrainiae.
In hornotino indice optimorum gubernatorum palmam, ut diximus,
tenet Button (cum 21 punctis), alterum locum Brasilianus (Brawn
GP-Mercedes) Rubens Barrichello (cum 15 punctis), terium
hodiernus victor Vettel (cum 10 punctis).
Scripsit ANL
|