16Christiani Orthodoxi,
Christiani Orthodoxi, asseclaeque ecclesiae Armeniacae,
Coptiticae necnon nonnullarum aliarum ecclesiarum celebrabant hac
fine septimanae festum Paschatis. Una hebdomade scilicet post
Catholicos Protestantesque - hi enim Gregoriano, illi vetere
Iuliano calendario utuntur.
Moscoviae in ecclesia cathedrali missae sanctae aderant ab
uxoribus stipati praesidens Demetrius Medvedev et minister
primarius Vladimirus Putin.
Etiam in vicina Georgia, quacum contentio diplomatica regimini
Russorum est de potestate super Abchasiam Osetiamque, Pascha
sollemniter celebrabatur. In urbe capitali Tbilisi missae sanctae
aderat praesidens Micheil Saakasvili cum familia.
Nonne pulchre se preaebent noctu Sabbati Paschalis urbs
princeps Bulgarorum, Sophia? Pompa credentium circumit ecclesiam
cathedralem at candelae, quas portant, in photographemate fulgent
quasi luminaria neonica.
At Kieviae Ucrainensium anula quaedam vesta alba induta in
mentem vero inducit manes veterum ad sollemnitatem advenientes.
In lumine candelarum omnia supernaturaliter videntur...
Cairo Magnae Aegyptiorum papa ecclesiae Coptiticae, Senouda
III, benedictionem misit 58 milionibus huius fidei asseclarum.
Pueri Macedonici maxime autem gaudent tempore Paschatis ovis
tinctura pictis comedendis.
Scripsit ANL
|