Annus
2 0 0 9


AESTIMATIO SYMBOLAE PROFESSORIS KRUGMAN

AESTIMATIO SYMBOLAE PROFESSORIS KRUGMAN

Crisis hodierna recurret?

Oeconomista praeclarus, Paulus Krugman, professor rerum oeconomicarum apud Universitatem Princetonensem, victor praemii Nobeliani, ab anno undebismillesimo contributor regularis fuit bis in hebdomade actis diurnis “New York Times”. Qui scripsit recenter symbolam inscriptam “Fiant argentariae denuo taediosae!” Argumentum eius hic summatim refertur una cum paucis observationibus aestimatoriis.

Notat Krugman mercedem argentariorum per praeteritos annos triginta multoties crevisse. Initio aevi bismillesimi primi, argentarii meruerunt non multo plus quam meruerunt magistri vel magistratus publici. Hodie autem multoties illi superant hos et scilicet illi “optimi” et “intelligentissimi” curriculum vitae in ratione aeraria et argentaria secuti sunt. Citans opus oeconomistarum Thomas Philippon et Ariell Reschef, qui studuerunt mercedibus argentariorum inter annos 1909 et 2006, refert Krugman fuisse praeterito saeculo tria aeva in industria pecuniae faenerandae: a) ante Magnam Depressionem, usque scilicet annum 1930; b) inter annos 1930 et 1980, aevum strictae custodiae argentariarum a regimine; c) tempus post annum 1980 usque ad recentiores dies, quod nuncupari potest aliud aevum deregulationis. Quid de his aevis?

Primum aevum bene cognoscitur ut “Aevum Inauratum” (The Gilded Age) – stricte putans, durabat id ad finem undevicesimi saeculi, sed exuberatione moris speculationis licet nobis id extendere usque adventum Magnae Caedis titulorum fororum anni 1929. Argentarii meruerunt mercedes paululum ultra “iustam” proportionem ceterorum civium. Exuberatio duxit ad ruinam systematis argentariae. Reactio erat aevum sequens. Intra hoc aevum, separatio stricta decreta est inter argentarias mercatorias et argentarias collocatorias. Industria argentariae facta est minus lucrativa dum aes alienum per familiam diminutum est. Professio pecuniae faenerandae facta est taediosa. “Mirabile dictu,” scripsit Krugman, “hoc aevum argentariae taediosae erat etiam aevum progressus oeconomici mirabilis.” Rediit autem incitamentum argentariis cum custodia argentariarum infirmior facta est annis octogenariis modo finiti saeculi. Industria pecuniae faenerandae displosit et gradus aeris alieni attigit eundem gradum aevi prioris Magnae Depressionis. Antea, inter scilicet annos 1930 et 1980, lucra hominum in re argentaria degentium quodam in aequilibrio manebant cum mercedibus talium professionum ut magistratus publici, magistri universitarii, fabricatores aut assecuratores. Post 1980 autem unus numerus singularis videtur omnia explicare: ad medium decennium octavum praeteriti saeculi paene undetriginta centesimae lucri omnium societatum negotiorum in America ortae sunt ex uno segmento activitatis oeconomicae, quippe e negotio pecuniae faenerandae. Systema deliquit.

Videtur nunc adesse rixam inter viros oeconomiae peritos de quo modo systema debeat refici. Ad laevum, hi ut Krugman. Fac – dicunt - industriam argentariam, id est pecuniae faenerandae, iterum taediosam. Remove magnas mercedes argentariis et rursum custodi stricte domos argentarias. Ad dextram, hi qui credant fora ipsa scire modum optimum , melius ergo fore ut infirmis argentariis, sic ut aliis societatibus negotii, liceat collabi. Alii, inter quos fortasse sit administratio praesidentis Obamae, videtur credere in medio stare virtutem: oportet argentarii sinantur comparare mercedes magnas sine severis restrictionibus, sed iterum sit industria pecuniae faenerandae fortiter custodienda. Certe, de perspectu huius scriptoris, cum animadvertit inaequilibrium inter segmenta oeconomiae etiam in regione sua – nimium tabernarum mercium vendendarum, nimis paucae officinae mercium fabricandarum, et nimium in angulis stratae tabernarum argentariarum – est mirandum num rectores inveniant voluntatem, ut rationem gravem reformationis systematis pecuniae faenerandae sequantur. Si non, consentiendum fore cum Krugmano, crisin currentem esse instar novae crisis futurae.

Scripsit Gregorius Gichan



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae