Annus
2 0 0 9


Israel unveils tiny drone planes The Israeli military is equipping its forces with a new range of spy drones small enough to fit in a

CULICES ISRAELIENSES PER FENESTRA AEDES PALAESTINAS INTRATURI

Aeronaves pugnatoriae pondere... 250 gr

Exercitus Israeliensis a nonnullo temporis spatio utitur aeronavibus specularoriis aeriplaniga carentibus, telemoderatione scilicet ductis, quae tam parvi sunt, ut ponantur peris dorsualibus militum - nuntiavit agentura diurnaria US-Americana Associated Press. Cuius relatoribus licuit etiam haec aeroplanula photographare.

Aeronavim nomine "Mosquito 1" ("Culex-1") extensione alarum esse 33 centimetrorum, pondere tantum 250 grammatum. Proximus ei 'consanguineus', "Mosquito 1,5", iam pendet bis tantum, 500 scilicet grammatis. Volare possunt sine pausa spatio unius horae, hoc tempore continenter photographemata faciendo, et tam parvae sunt ut sperantur in aedes hostium per fenestras apertas perventuras. Telemoderatio a milite computatro portabili utenti perficitur.

Ut explanant duces agminum Israelianorum, novum instumentum speculatorium adiuturum esse milites in pugnis potius parvis, quam tempore exempli gratia offensioni magni momenti, ubi currus loricati aliaque arma quam citissime hostes sint secuturi. Maioris aeroplanis-fucis - nam nomine Anglico 'drone', quod primum apem masculinum denotare solebat, tales aeronaves sine gubernatore volantes nuncupantur - in pugnis maioribus Israeliani utuntur, ut nuper tempore invasionis Zonae Gazeticae, cum etiam adhibentur fuci magni ad ictus pyrobolorum perficiendos.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae