Good'
De adipe obscuro
Duo sunt in hominum corporibus genera adipis, quorum alter
albus alter obscurus appellatur; cum prior energiae congerendae
et servandae aptus sit, posterior puerorum proprius calorem
promanans motusque alens comburitur. In Instituto Bostonensi
Joslin diabetae curando addicto studiosi collegerunt etiam in
adultis obscurum adipem inesse, eo copiosiorem quo tenuior est
homo. Haec in scripto nuper in Actis Medicis Neoanglicis (New
England Journal of Medicine) edito referuntur, ideo novae
rationes diabete aegrotantes curandi effinguntur: nam fieri
potest, ut adeps obscurus medicamentis impositis adeo increscat
ut hominis pondus moderetur aptiusque glycosium concoquatur.
Ex duobus milibus adultorum diligentibus investigationibus
observatis, in trium et triginta collis adipis obscuri acervula
comperta sunt; studiosi vero putant in pluribus idem factum esse,
sed machinis hodiernis minima coacervula animadverti non posse.
Praeterea compertum est adipem obscurum abundare in iunioribus et
tenuioribus hominibus et in illis, quorum in sanguine minus
glucosii inerat necnon tempore hiemali, cum corporis
calefactionis opus est. "Adipis obscuri abundantia - ait
magister Ronaldus Kahn - efficax in pondere moderando et in
glycosio concoquendo esse videtur." Cum studiosus idem
proteinum compererit "BMP 7" appellatum, quo in muribus
adeps obscurus augescat, tam diabeticis quam obesis nova
medicamenta futuro tempore inde excogitari poterunt.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|