Sex sexies longius solito
UNGUENTUM AUXILIUM FERRE FERTUR ILLIS, QUI NIMIS CITO
EIACULANT
Sex sexies longius solito?
Unguentum inventum esse, quo
praevertitur, quin eiuculatio praecox tempore coitus fiat atque
efficitur, ut coitus ipse duret sexies tantum longe quam durare
solebat - nuntiant medici anaesthetici Regalis Nosocomii
Victoriensis (Royal Victoria Hospital) urbis Belfast
Hiberniae (Irlandiae) Septentrionalis. Quod ceroma maxime usui esse potest
viris, qui nimis mature orgasmo frui solent tempore copulationis.
Satis esse unguento novo Hibernico penem illinere circiter
quinque minutis ante coitum, ut Venus colatur a 30 secundis (horae
partibus) usque quattuor minutas longius tempore solito.
Experimentis enim, cui trecentes (300) viri eiaculatione praecoce
laborantes aderant (qui aliter maximum ad unam minutam cum uxore
aut amica sua coire quiverant), monstravit eosdem unguento
novissimo adhibito in summa media 6,3 tantum longius coire valere.
Circiter quadraginta centesimas (40%) virorum eiaculatione
praematura aut interdum aut per totam vitam adultam laborare
nonnullae investigationes monstrant, docet radiophonia publica
Britannorum BBC. Est haec etiam indisposito maxime pudenda, ergo
non omnes mares hac laborantes auxilium a medicis petere audent -
aestimat Peter Baker societatis Men's Health Forum.
Unguentum acronymo scientifico PSD502 nuncupatum esse et post
nonnullos annos speratur a moderatoribus nosocomii Belfastiensis
mercatui afore.
Scripsit ANL
|