Annus
2 0 0 9


PROPTER DEFORMATIONEM GLACIEI MOVENDA EST FINES ITALIAE ET HELVETIAE

PROPTER DEFORMATIONEM GLACIEI MOVENDA EST FINIS ITALIAE ET HELVETIAE

Limes Alpinus mutandus

Limes Alpinus inter Helvetiam et Italiam paululum moveri debet, nam moles glaciata montis Matterhorn (in photographemate infra) decursu temporis omnino alius formae facta est quam erat. At secundum pactum anni 1941 inter ambas terrras limitem, qui altitudine supra quattuor milium metrorum super libram maris pendet, constituat immo dorsum molis glaciatae. Causam autem mutationis faciei molis glaciatae esse tepidationem aurae, ut explanat parlamentarius Italicae partis oppositae, Franco Narducci. Opus ergo esse tractatus novi, qui spectet non ad glaciem, sed potius ad medullam saxeam montis. Deo gratia - commentantur diurnarii actorum "New Scientist" - nulli in hac regione incolae habitant, parvae ergo mutationes limitis nulli politici momenti fore sperantur, aliter ut in casu Indiae et Pacistani, quae civitates ab anno 1947 finem communem delimitare nequeunt in provincia Casmiriae, quam utraque civitas quam maxima ex parte capere cupit.

 

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae