Annus
2 0 0 9


Major cyber spy network uncovered

INCURSIO SINENSIUM IN COMPUTATRA TOTIUS MUNDI

Cyberias Serica

Speculatores per interrete agentes, quibus sedes principalis in Sinis, invasisse computatra per omnem orbem terrarum nuntiant rerum computatralium periti Canadienses. Inter computatra ab illis inspectata sint etiam machinae, quibus regimina multorum civitatum utuntur.

Gregi speculatorum - cui nomen GhostNet datum a diurnariis est - contigerit 1.295 computatra multoties visitasse in 103 terris mundi. Inter victimas incursus cyberiadis Sericae esse machinas servatorias, quibus utuntur aut aedes legatorum aut ministeria rerum exterarum talium civitatum ut Persia, Bangladesh, Livonia (Latvia), Indonesia, Insulae Philippines, phylarchatus Brunei, Barbados, Bhutan, India, Corea Australis, Indonesia, Dacoromania, Cyprus, Melita (Malta), Thailandia, Formosa (Taiwan), Lusitania (Portugalia), Germania et Pacistania. Piratae cyberici adorti etiam sunt officia regiminis in exilio Dalailamae, unde colligere potuerint quoque epistulas privatas ductoris spiritualis Tibetanorum - nuntiat associatio Canadiana Information Warfare Monitor (IWM), quae sequitur crimina cyberica in toto orbe terrarum per interrete patrata, quaeque iam a decem proxime praeteritis mensibus cyberiaden Sinensem investigabat. Investigationi aderant etiam studiosi Universitatis Torontianae sedis iunctionibus inter nationes studendibus, nomine Munk Centre for International Studies.

Praeter documenta officialia, speculatores GhostNet potuerunt in nonnullis aedibus legatorum instrumentis audiovisualibus uti, ut domus ipsas a se interretialiter clam visitatas melius, quasi oculis auribusque vivis, inspicerent - patet ex investigatione Canadiana.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae