Annus
2 0 0 9


Arctic sea monster'

BESTIA OMNIUM MORDACISSIMA

Studiosi palaeontologi Norvegi reppererunt in Insula Montium Acutorum (Svalbard) ossa bestiae reptilis marinae, quae creditur tam acriter mordere scisse, ut hodie, si adhuc viveret, posset dissecare carrum gepicum, ut est exempli gratia ab exercitu US-Americano adhibitus Hummer. Ita saltem putat Jorn Harald Hurum Universitatis Studiorum Olsoniensis, dux expeditionis, quae ossa calvamque bestiae invenit.

Ut asseverant studiosi, vis mordendi erat huic reptili, quod spectat ad speciem notam scientifico nomine pliosaurorum, circiter 45 tonarum per digitum quadratum dentium, sonet id incredibiliter ac verisimiliter esset vis mordendi maior, quam possedisse creditur fabulosus tyrannosaurus rex. A repertoribus nomen bestiae aquaticae datum est simplex - Monstrum.

Maximum tamen praehistoricum reptile marinum adhuc nobis notum esse longitudine 21 metrorum ichthyosaurum notum nomine scientifico shonisauri sikanniensis, cuius relicta reperta sunt in Canadiensis provincia Columbia Britannica.

 

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae