HOMO PECCHINENSIS VETUSTIOR 200 MILIIBUS ANORUM
HOMO PECCHINENSIS VETUSTIOR ADHUC OPINATO
Sinanthropus 750.000 annorum
Investigationibus modo a studiosis
peractis patet hominem Pecchinensem 200.000 annorum prius vixisse
quam adhuc putabatur – nuntiat novissima editio actorum "Nature",
fruens effectibus examinationis a palaeoanthropologis Sinensibus
US-Americanisque factis, duce professore Shen Guanjun
Universitatis Studiorum Nankinkensis. Ita homo erectus
Pecchinensis, cuius relicta inventa sunt in speculca Zhoukodian
ad Pecchinum annis vicenariis vicesimi saeculi, aetatis sit 750
milium annorum.
Ossa circiter quadraginta hominum Pecchinensium (notorum
quoque nomine Sinantrophi) reperta erant annis 1923-27 (quae ossa
a ruricolis ossa dracontium putabantur atque ut medicamina saepe
adhibebantur), tempore tamen alterius belli mundani maxima e
parte evanuerunt. Usu novarum technologiarum contigit nihilominus
etiam haec, quae relicta nobis sunt (quae re vera imprimis sint e
gypso facta originalium ossium simulacra), examinare eodemque
modo aetatem sinanthropi vetustiorem reddere.
Una cum aliisque investigationibus proximos praeteritos annos
peractis (ut relicta inventa ad Dmanisi Georgianorum) pateat nunc
hominem erectum ante circiter 1,3 miliardum annorum in Asiam
advenisse - nuntiat "Nature". Quem hominem erectum
natum esse ante circa duo miliarda annos in Africa. Eum ita
maiorem natu cognatum fuisse hominis sapientis.
Scripsit ANL
|