Annus
2 0 0 9


BILL GATES DENUO PALMAM TENET DIVITISSIMI HOMINIS MUNDI

BILL GATES DENUO PALMAM TENET DIVITISSIMI HOMINIS MUNDI

Perdivites, licet pauperiores quam olim

332 nomina deleta hoc anno sunt de indice hominum miliardariorum propter crisin oeconomicam, quae devorare videtur rem familiarem permultorum divitorum. Tantum 793 homines manent in hornotino miliardariorum indice, annuatim ab actis “Forbes” comparato; praeterito anno numerus hic attigit 1.125. Quisque horum 793 hominum in summa media perdidit a praeterito anno pecuniae sui capitalis 23 centesimas.

Denuo, post pausam unius anni, palmam divitissimi hominis in orbe terrarum tenet conditor negotiationis programmatis computatralibus struendis Microsoft, Bill Gates (in photographemate), licet divitiae eius deminutae sint e 53 ad 40 miliarda dolariorum. In maiora damna enim, e 62 ad 37 mld USD, incurrit investor Warren Buffet, possessor domus collocutoriae Berkshire Hathaway (cuius tituli praeteritis 12 mensibus 50% decreverunt), qui anno 2008 primum factus erat divitissimus homo mundi. Antea, 13 annos hunc honorem semper Bill Gates capere solebat. Nunc Buffet denuo alter in indice manet.

Una computatae, res familiares omnium 793 miliardariorum aequantur 2,4 trilionibus dolariorum, dum ante annum aequabatur 4,4 trilionibus USD. Numero miliardariorum hodie adsunt 72 mulieres (99 ante annum).

Maxime intra indicem decidit negotiator Indus, Anil Ambani, qui e praeteriti anni sexto in indice loco motus est in 34. locum hornotinum. Eius divitiae deminuerunt eodem tempore e 42 usque 10,1 mld USD.

E numero hornotinorum 793 miliardariorum tantum 44 divitibus rem suam familiarem maiorem reddere contigit. Inter hos est burgimagister olim urbis Neoeboraci (New York City), Michael Bloomberg. Qui hodie ducit agenturam diurnariam res oeconomicas curantem, Bloomberg LP.

Maxime crisis percussisse videtur divites talium terrarum ut India et Russia, Civitates Unitae (USA) autem denuo vis maxima divitiarum se praebeant. Neoeboracum denuo urbs est, ubi maxima pars miliardariorum habitat, ut erat praeterito anno Moscovia, quam praetercurrit etiam Londinum.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae