REPERTUM ASTRONOMICUM INCREDIBILE
REPERTUM ASTRONOMICUM INCREDIBILE
Hiatus nigri gemini
Studiosi US-Americanae speculae astronomicae National
Optical Astronomy Observatory (NOAO) ad urbem
Tucson civitatis Arizonae reppererunt galaxiam, medio huius
adsint duo permagni hiatus nigri, circum se invicem revolventes (tempus
unius plenae revolutionis esse circiter centum annorum
terrestrium) - nuntiat novissima editio actorum "Nature".
Qui ambo hiatus sint a se remoti distantia "tantum"
tertiae partis lucis anni, quod sonat astrophysicis incredibile,
theoria enim adhuc praevalens docet duos hiatus nigros (aut
galaxias) nimis se invicem appropinquantes debere in unum
communem hiatum (galaxiam) conglutinari.
Studiosi NOAO invenerunt relicta lucis ab utroque hiatu
absorptae, sciunt quoque utriusque lucem alius esse coloris. Massam
minoris hiatuum esse 20 milionies tantum ut massa solis nostri,
maioris massa aestimatur aequari miliardo solum.
Scripsit ANL
|