Annus
2 0 0 9


The earliest footprints showing evidence of modern human foot anatomy and gait have been unearthed in Kenya.

IN KENIA REPERTI SUNT PEDES SOLO IMPRESSI ANTE 1,5 MLN ANNORUM

Vetustissima vestigia hominis erecti

Veterrima per orbem terrarum vestigia plantae pedis hominis erecti reperta sunt ad vicum Ileret in Kenia boreali a grege anthropologorum duce professore Matthew Bennett Britannicae universitatis studiorum Bournemouth - nuntiant novissima acta "Science". Quorum vestigiorum aetas sit, secundum archaeologos methodo radiologica utentes, 1,5 (unius et dimidiae partis) milionis annorum. Facillime in pede impresso conspicitur tarsus necnon arcuata linea quinque plantae digitorum. Talia relinquere potuerit tantum ens erecte ambulans, qui saepe onera in manibus dorsove portare solebat, affirmant anthropologi.

Omnino duo ordines vestigiorum ibi reperti sunt, licet pauci tantum tantopere bene conspici possint ut hoc in photographemate monstratum.

Non sunt haec nihilominus vetustissima vestigia omnium hominoidum, quae sint 3,7 milionis annorum veteres pedes australopitheci afarensis impressi solo Tanzaniae (ad oppidum Laetoli) et anno 1978 reperti. Haec tamen vestigia monstrant omnino planam plantam atque hallicem (i.e. digitum primum sive crassum pedis) valde ab aliis quattuor digitis remotum, quae plantae forma spectat magis ad simias pedes manusque utentes ad arbores ascendendas. Aliter nova vestigia Keniensia, quae pertinent ad hominem non aliter quam homo hodiernus ambulantem, explanat professor Bennett.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae