Mieszkancy obwodu kemerowskiego (
YETI A MAGISTRATIBUS QUAESITUM IRI
Venatio hominis hirsuti
Magistratus urbis Sibiriacae Kemerovo decreverunt se
hornotinis mensibus aestivalibus agmina studiosorum missuros in
regionem speluncae pergrandis Azasskuiu Soria, ubi circiter
viginti venatores aliique huius regionis incolae se nuper hominem
silvestrem per silvas vadentem reperisse nuntiaverunt. Ita
magistratus urbis Kemerovo ac districti Tastagol se putant primos
fore, quibus hominidem hirsutum aut vivum capere contiget, aut
saltem, photographematis factis, argumenta solida eius
existentiae praebere.
Pedo, grandipes sive giganthropus sunt nomina Neolatina,
quibus reddatur homo silvestris sive nivosus, magis in mundo
notus nomine Tibetanico 'yeti' aut Anglico 'big foot', licet
incertum sit, utrum ipse re vera vivat an non.
Ab undevicesimo (XIX) saeculo interdum nuntii adveniunt de
tali homine feroci conspecto in monte aut Imai (Himalai) aut
Pamir aut Caucaso, aut rarius in silvis ab altis montibus remotis
Sibiriae, ut in novissimo casu.
Nonnulli antropologi putant hominem silvestrem nepotem esse
hominis Neandertalensis.
Praeter studiosos etiam philotheori sint persuadendi, ut
tempore silvas regionis Tastagol peragrandi oculos apertos
teneant ac photocameras ad imagines statim capiendas paratas.
Andrones autem speluncae Azasskuiu Soria longitudine multorum
chiliometrorum sint, multi ergo putant ibi gregem hominum
silvestrium sine magna difficultate latere posse.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|