Annus
2 0 0 9


Tum fumare cum cogitare non licet

Tum fumare cum cogitare non licet

Si quattuor cives Civitatum Americae Unitarum interroges, tres respondebunt bellum contra medicamenta illicita (*) nihil assecutum esse. Attamen plerique putant consilia huc usque ad hoc capta minime permutanda esse, id est cultores reprimere, invectores persequi, cives consumptione prohibere: quae discrepantia non tantum in USA est. Opinionum investigatores confirmant plerosque idem sentire in plerisque nationibus, tum divitibus cum pauperibus, tum exportantibus cum importantibus, tum democraticis cum dictatura oppressis, et Asiae et Europae et Americae.

Quomodo hoc absurdum intelligi potest? Cur nemo consilia tam inutilia commutare vult? Hoc ego reputo, propter interdictionem omnium medicamentorum illicitorum omnibus interdictum esse ne quid libere de re cogitent. Privatim senator quidam Civitatum Americae Unitarum, dummodo nomen suum ne divulgarem, "Pro certo - inquit - ego atque collegae mei habemus rationes hucusque adhibitas ad medicamentorum mercaturam repugnandam non tantum non prodesse, sed etiam obnoxias esse. Sed opinio haec letalis est: quam si palam proclamavero, fere certus sum me proximis comitiis sellam senatoriam amissurum esse."

Ita non solum viri politici. Jacobus Jones, qui primum dux classariorum Americanorum postea imperator Foederis Atlantici fuerat nunc praefectus Securitatis Nationalis est, "Cur - ait - neglectis conatibus res in Afganistania adeo in peius mutatae sunt? Ego causam facio maximam medicamentorum commercium, unde sine ullo dubio oritur resurrectio Talebanorum. Sed cum ibi essemus, problematis illius ne quidem mentionem facere licebat."

Nemo opinionem illam, qua omnes medicamentorum commercio opponuntur, defendere possit. Qui libere rem observaverunt hodiernam rationem instanter funditus reformandam esse collegerunt. Sed plerique talia ex more his argumentis confutant: nimis candidas esse opiniones illas, mercatorum amicas et scelerum socias. Nisi medicamenta stupefactiva a custodibus publicis ablata consideres, immanis est copia: neque cultura neque consumptio decrescit. Regimen Britannorum recenter nuntiavit tantam esse cocaini copiam, ut minus portio veniret quam vini aut cervisiae poculum; in USA centesimus quisque civis custodia tenetur, plerumque quod medicamenta stupefactiva secum habuerit, pretio quotannis XXXIV milium dollariorum: quo pretio decem stupefactivis addictorum ad societatem recuperare experiri possis. Bellum contra plantas et medicamenta stupefactiva violentiae et cruoris effusi causa est in Mexico, Columbia et in suburbiis miseris Americae, Asiae et Africae. Intolerabilia omnia haec sunt, aliter aspicienda et subeunda sunt.

Hoc proponit Consilium Americae Latinae de medicamentis stupefactivis et democratia, cuius ego particeps sum cum nonnullis viris, qui praesidentes probati fuerunt, sicut Ferdinandus Henricus Cardoso Brasiliensis, Caesar Gaviria Columbianus, Ernestus Zedillo Mexicanus: quod consilium annuo labore peracto hortatur, ut periti toto ex orbe interrogentur, id est scientiarum studiosi, investigatores, medici, exercituum duces, urbium praefecti, periti publicae salutis.

Consilium hoc putat in re ipsa omnibusque novis conatibus pericula inesse, alias tamen rationes probandas esse quod de publica sanitate magis quam de bello agatur; medicamentorum illicitorum permissionem insanam et levem esse atque disputationibus necessariis obstare. Sed insanius est disputationem quamvis interdicere de pretiis et beneficiis legis, qua verbi gratia cannabis indicae licita possessio nulla poena puniatur. Nefasta est medicamentorum consumptio, contra quam efficaciter repugnandum est: nihil iuvat interdicere, ne quis libere quid "efficaciter" istud sonet.

Scriptum hoc Moysis Naim in situ interretiali actorum diurnorum Hispanicorum "El Pais" die XXII mensis Februarii MMIX apparuit.

(*) medicamenta illicita vel medicamenta stupefactiva vel medicamenta sine adiectivo = drug (Anglice)

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae