01Villagers take part in a ceremony to worship the Anilari Mountain God at the Langjia Village,
![](../admin/rubricae/files/bbc13lutego2009-02.jpg)
Ecce victores felices! Tria paria scilicet, quae
triumphaverunt in certamine Hongkongiensi... uxorem in dorso
vehendi.
![](../admin/rubricae/files/bbc13lutego2009-03.jpg)
Haec rucheta Ariane 5, quae modo iter cosmicum coepit
e cosmodromio Kourou Guianae Gallicae, duos satellites
communicativos appositura est in orbita terrae.
![](../admin/rubricae/files/bbc13lutego2009-04.jpg)
In Lacinia Gazetica aeronaves Israelianorum denuo missilibus
adortae sunt cuniculos a Palaestinis infra limen Aegypti fossos.
![](../admin/rubricae/files/bbc13lutego2009-06.jpg)
Lapidare biocolytas conantur pueri Casmirenses urbis Srinagar.
Causam pugnae esse rumores biocolytas iniuste tabernarios quosdam
verberasse.
![](../admin/rubricae/files/bbc13lutego2009-09.jpg)
Tantum duas hebdomades nati hi leonculi therotrophei
Dortmundensis Germanorum pedifolium bene lusuri videntur.
![](../admin/rubricae/files/bbc13lutego2009-10.jpg)
Iam magna classis "navium" Ianuariopoli (Rio de
Janeiro) Brasilianorum paratur, quae "naves" coram
publico monstrabuntur proxima septimana, tempore praeclari hic
festi Saturnalium (sive carnelevarii).
Scripsit ANL
|