Annus
2 0 0 9


REGIMINA ISLANDIAE LIVONIAEQUE DE DECOCTIONE COGITANT

REGIMINA ISLANDIAE LIVONIAEQUE DE DECOCTIONE COGITANT

Tigrides graviter vulneratae

Ante duos tresve annos terrae Nordicae necnon res publicae Balticae ut exempla monstrabantur miraculi oeconomici, productu domestico earum nonnullos iam annos crescente gressu 7-9 centesimarum annuatim. Hodie "tigrides oeconomicae" Europae septentrionalis valde gravescunt ac regimina Islandiae Livoniaeque de decoctione pronuntianda fiscalium cogitent.

Secundum prognosin novissimam Commissionis Europaeae productus domesticus generalis (acronymo Anglico GDP ubique notatus) decrescet anno 2009 proportione 9,6 centesimarum, dum oeconomia Livoniae eodem spartio temporis deminuenda sit 6,9%, Estoniae - 4,7%, Lithuaniae autem "solis" 4%. Homines sine labore manentes constituant nunc 8-10 centesimarum adultorum civium Islandiae, quae terra ante duos annos putabatur a Nationibus Unitis suluberrima esse in toto orbe terrarum hominibus ad vivendum (secundum indicem HDI, qui spectat ad varios valores oeconomicas socialesque vitae civium). Decoctionem valde timent 13% negotiatorum Islandicorum, id est 3.500 negotiationes.

Reum decrementi sine dubio esse crisin, quae anno 2007 ut crisis hypothecaria in USA evolvere coepit nunc autem magis magisque nuncupatur crisis oeconomica globalis. Celerrime crescentes oeconomiae libenter aes alienum contraxerint: ut putat professor oeconomiae Universitatis Studiorum Reikiaviciensis, Olafur Isleifsson, argentariae Islandicae aes allienum civibus negotiationibusque praebuerunt, cuius summa decies tantum erat quam omnia harum argentariarum subsidia fiscalia; nemo tamen hac re dolebat, nam nemo vero credebat collocatores mox pecuniam suam esse revocaturos.

Praeter decoctionem fiscalium publicorum, regimina Nordica Balticave quaerunt novas vias ad oeconomias suas meliorandas. Regimen Islandicum exempli gratia mox petiturus sit, ut Unioni Europaeae se haec terra adiungat. Hac re tamen celeriter non perficienda, velint Reikiavicienses nummum suam debilitatum iam nunc coronae Norvegorum alligare. Mense Octobri publicatae sunt tres maximi momenti argentariae huius civitatis: Landsbanki, Glitner et Kaupthing. Conditione oeconomica grevescenti cives et Islandiae et rerum publicarum Balticarum saepe in viis urbium contra regimina sui reclamitant.

 

 

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae