Nairobiâ in urbe Joshua Omokulongolo locutor astynomicus annuntiavit Georgium Obamam die Saturni ab astyphylacibus esse comprehensum et nunc in astyphylacêo Huruma retineri. Georgium enim secum tulisse sigarellum marihuanae.
Sed dicuntur nulla esse indicia, quibus appareat hunc virum 26 annos drogas vendere. Omokulongolo: „Idem" inquit „non est drogopola, sed etiam marihuanae possessio est punienda".
CNN statio televisifica nuntiat Georgium Obamam hoc crimen negare. Idem enim praesidentis frater ex eodem patre natus refertur dixisse: "Astyphylaces" inquit „ultro me comprehenderunt, et ego nescio, quare".
Georgius et Baracus Obama eodem patre cum sint, tamen vix inter se novêrunt. Georgius 26 annos natus tirocinio mechanici autocinetici absoluto vivit in tribu pauperum Nairobiensi. Idem m.Septembri anni 2008 (bis millesimi octavi) innotuerat, cum a relatoribus periodici „Vanity Fair" Italianis ibidem inventus longaque relatione descriptus esset.
Hanc relationem d.01.m.Febr. a.2009 h.09.11 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „KENIA - Halbbruder Obamas wegen Drogenbesitzes festgenommen") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: