Annus
2 0 0 9


ndia.

De ecclesiis orthodoxis

Aliter atque Romani catholici, fideles Christiani orthodoxi in compluribus ecclesiis congregati sunt, quae aut autocephalae aut autonomae dicuntur. Una est omnibus orthodoxis fides, una theologia, unus cultus sed suas quaeque ecclesia loci traditiones observans nationis nomine distinguitur. Fides orthodoxa (Graece "recta doctrina") ex Imperio Romano orientali Nicaeae concilii temporibus (IV saec. p.C.n.) orta est, sed "schisma maximum" anno MLIV factum est. Quandoquidem caput imperii Romani orientalis Byzantium fuerat, ratio illa Christiana in Europa orientali praevelens etiam "Byzantina" interdum appellatur.

Ab initio eadem fides catholicis et orthodoxis, sed post schisma maximum reiecta est auctoritas pontificis Romani neque amplius eadem doctrina de Spiritu Sancto fuit. Maximi momenti orthodoxis plerisque fuit vastatio Costantinopoleos anno MCCIV a Christianis occidentalibus perpetrata, quae urbs postea a muslimis usque ad tempora nostra occupata est.

Orthodoxi credunt, sicut ceteri Christiani, Deum se in Jesu Christo vere deo vere homine patefactum esse, in eodem carnem factum esse, crucifixum esse, a mortuis resurrexisse. Ratione tamen vivendi et ritus celebrandi nonnihil a ceteris differunt: magni enim faciunt Spiritum Sanctum, quem et per totum ecclesiae corpus et per presbyteros et episcopos sine intermissione agere aiunt. Sunt etiam ecclesiae "orthodoxae orientales" quarum fides aliquantulum a ceteris orthodoxis differt.

Ecclesiae orthodoxae autocephalae sunt Costantinopoli, Alexandriae, Antiochiae, Hierosolymis, in Russia, in Serbia, in Dacoromania, in Bulgaria, in Georgia (a patriarchis ductae), Cypri, in Hellade, in Polonia, in Albania, in Cechorum et Slovakorum terra, in America (ab archiepiscopis vel metropolitis ductae). Ecclesiae autem autonomae sunt in Sinai monte, in Finnia, in Estonia, in Japonia, in China, in Ucraina, apud Ohrid lacum Macedonicum.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae