Annus
2 0 0 9


OECONOMIA:

NON VI MILITUM, SED PECUNIA NEGOTIATORUM COLONIAE TEMPORIS NOSTRI CREANTUR

Colonisatio nova mundi

Mense Novembri exeunte ephemerides nonnullae Africanae nuntiaverunt "Boreocoreanam corporationem Daewoo Logistics modo emisse Madagascariam". Diurnarii semper plus vident, quam rei vero adsint, sine dubio tamen hoc in casu patet societatem Coreanam a regimine Madagascarensi conduxisse in 99 annos 1,3 milionis hectarearum agri fertilis. Quis tractus terrae contineat dimidiam partem omnium agrorum insulae Madagascar at superficie paululum maior est regioni Gallicae Lutetiensi (Ile-de-France) comparatus.

Negotiatio Daewoo, quae est una pricipalium in orbe terrarum fabricatricum automobilium, minime officinas autocurruum in Madagascaria struere vult. Moderatores corporationis sperant enim post decem proximos annos abhinc in patriam revehere annuatim circiter quinque miliones tonnarum maizii, quod ob paucitatem agri fertilis in Corea necnon propter rationes climatis in paeninsula Coreana nullo modo effici possit. At insuper ager Madagascaricus producet Coreanis oleum palmarum, e quo materiam biocombustibilem ad usum automobilium fabricare sperant praesides Daewoo.

Pretium ‘neocolonialismi’ – quo verbo usus nuper est rector Organisationis Escae et Agriculturae Nationum Unitarum (FAO), Jacques Diouf – sit civibus Madagascariae collocatio in industriam eorum sex miliardorum dolariorum necnon saltem 70 milia locorum muneris creanda.

Sit ‘colonia’ Madagascarensis Coreanorum maxima adhuc omnium modo conditarum, numerus contractuum conductionis agrorum per orbem terrarum citissime recentiori tempore crescit: 2007 anno 40-60 similes conductiones sint pactae, 2008 iam plus quam quingentae (500), et anno 2009 praenuntiantur circiter octingentae (800). Novi ‘coloni’ autem sint aut magnae negotiationes aut subsidia pecuniaria regiminum talium terrarum ut Arabia Saudica, Cataria aliaeque phylarchates Sinus Persici atque magis magisque in hac disciplinae actuosae Sinae. Hae agrum fertilem ubique possint emunt, in Kazachstania exempli gratia, Australia, Mozambico et in Insulis Philippinis. Numero conductorum adsint etiam argentariae terrarum occidentalium, ut Goldman Sachs, Deutsche Bank et Morgan Stanley. Haec, quae ipse nuper vix vitam servavit, in Ucraina modo emisse nuntiatur 40 milia hectarearum agri fertilis.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae