Annus
2 0 0 9


01A hair-

Crinis rectificatio fit ope generatri electricitatis, quae machina a Van de Graaf structa exhibetur tempore Interntionalium Nundinarum Lipsiensium.

Missile affert in orbitam terrae satellitem, qui effectum tepidarianum studeat pro centro cosmico Tanegashima Iaponum.

Datis statisticis modo divulgatis - quae imprimis ad minutum productum globalem spectant - patet oeconomiam Britanniae iam sine dubio in recessione esse.

Grex balaenarum frustra viam quaerunt per sabulones orae Tasmaniae.

Ora maris Ramsgate Beach in Britannia purgatur 1.500 tonnis lignorum, quae in alto mari amisit navis Russica Sinegorsk.

Palaestini spectant per foramen muri, quod relictum est pugnarum recens inter milites Israelianos et bellatores factionis Hamas actorum in Lacinia Gazetica.

Occasione anniversarii pugnae anno 1879 ad Isandlwanam inter milites Britannos et bellatores gentis Zulu actae, in provincia KwaZulu-Natal haec pugna a histrionibus denuo monstratur.

 

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae