IN ORBE:
Mors in Urbe Pratorum
In Urbe Pratorum (Las Vegas) civitatis Nevadae probabilitas te voluntaria morte obiturum bis tantum esse quam in aliis partibus Civitatum Unitarum (USA) – nuntiant effectus investigationis sociologicae nuper desciptae ab actis "Social Science and Medicine". Ad suicidium hic proni videantur et incolae et peregrinatores, quorum 40 miliones annuatim hanc ‘urbem aleatoriam’ visunt. In urbe 558.000 incolarum in summa intermedia cottidie unus homo sui interfector fit – talis ratio iam a nonnullis annis hic valet.
Sociologi duce Matt Wray Universitatis Temple Philadelphianae caute perscrutati sunt circiter 600.000 casuum suicidiorum in USA ultimis nonnullis in decennis peractis, spectantes non tantum ad ipsam mortem, sed etiam mores vivendi propricidarum. Inventum esse inter alia etiam et hoc phaenomenon: incolas Urbis Pratorum, qui varias ob causas hanc urbem reliquissent, probabilitatem e sua manu mori dimidia parte minuere, ad numerum scilicet pro USA intermedium.
Explanationem phaenomeni suicidiorum Pratensium esse potest ‘migratoria’ natura huius citissime crescentis urbis necnon certe fama eius ut urbis aleatoriae. Secundum Morton Silverman Universitatis Chicagiensis, qui sociologus est peritus rei suicidiariae, homines non fiunt hic propricidae, sed tales iam huc veniunt. "Las Vegas attrahit homines ad mortem voluntariam pronos" – dixit Morton radiophoniae National Public Radio (NPR).
Minime etiam valere explanationem suicidiorum peregrinatorum Urbem Pratorum visentium, quod hi hac re mortem sponte sumpserunt, quia pecuniam hic alea amisissent, nam, secundum biocolytas, inter sua manu mortuos in deversoriis Pratensibus inventos generaliter deesse hos, qui re vera magnam copiam pecuniae perdiderunt. Biocolytas credere tamen nonnullos viatores huc venisse consiliis in antecessum factis mortem in Urbe Pratorum sibi obeundam.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|