Annus
2 0 0 9


OECONOMIA

CRISI OECONOMICA AFFLIGUNTUR DOMUS AUCTIONARIAE

Etiam ars vilescit

Satis longe ars putabatur immunis novissimae crisi oeconomicae, ab anno 2007 mercatus varios mordenti. Nonnulli etiam habebant artificia pro optimis locis pecuniae collocandi tempore cum bona naturalia (ut petroleum, metalia industrialia at usque ad quemdam modum etiam metalia pretiosa) non plus aut saltem non semper lucrum ferenda videantur, ne dicamus de titulis (sive syngraphis) negotiationum, qui cadunt crebriter ut imbres in ripa Gangae. Res tamen nunc aliter se habere peritis mercatus artium videantur – nuntiant acta diurna "The Wall Street Journal".

Recentiores enim nuntii domuum auctionariarum monstrant etiam mercatum artis crisi afflictum iam esse. Mense Novembri huius anni in duabus auctionibus picturarum impressionistarum (quibus addita erant etiam nonnulla artificia hodierna) collecti sunt 729 miliones dollariorum, cum mense Novembri praeteriti anni iisdem auctionibus – peractis a duobus domibus maximi in America Septentrionali momenti: Sotheby’s et Christie’s - collecta erant 1,6 miliarda USD. Omnino in orbe mercatus artium lucrum hoc anno decrevisse putatur circiter dimidia parte.

Saepius saepiusque recentioribus mensibus fit ut opus manus artificis cuiusdam maximi in historia artium momenti emptorem in auctione sibi invenire nequeat, ut nuper apud Christie’s erat casus picturarum linearium Agnes Martin, Willem de Kooning et Barnett Newman necnon imaginis sui ipsius Francis Bacon ac simulacri Mao Zedong penicilli Andy Warhol. Ita fit licet in numero auctionatorum adsint tales celebritae ut tenilusor John McEnroe aut miliardarius Eli Broad.

Quamvis nonnula opera pretium maius rogato attigerint, ut "Compositio suprematistica" Casimiri Malewicz et "Vampir" Eduardi Munch, in summa intermedia pretia picturarum, quibus contigit emptorem invenire apud domum Sothebianam mense Novembri aequabantur 4,97 milionis dollariorum, dum mense Maio 5,7 milionis.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae