Top 10 foreign challenges for Obama
De Baraci decemplici discrimine
Praesidenti Civitatum Americae Unitarum complura discrimina
subeunda sunt, quorum decem hic nominantur; quomodo ipse ob
singula se gerere possit, describitur.
De hodierno officio USAe in orbe
Cives Americanis recentibus suffragiis postulaverunt res
exteras commutari, Georgii Bush opinionibus relictis: non
singulatim sed erga multas nationes agendum est, neque de USA
sicut de sola mundana potestate amplius cogitandum, maior locus
dandus est legatorum colloquiis. Sed USAe praesidentes neglectis
exspectationibus saepe ad bella proficisci aut inde recedere
soliti sunt: nullum munus praesidentiale sine bello, Baraco Obama
duo bella gerenda. Quid de eius munere historici putaturi sint ex
futuris optionibus intellegetur.
De Iraquia
Baracus duces in Iraquia iubebit bello "honeste sed
prudenter" finem imponere: rectoribus Iraquicis facultas
danda est copiarum muniendarum priusquam milites Americani
paulatim recedant ante mensem Maium anni bismillesimi decimi. Ita
optimus illi exitus erit, nihilo minus copiae reliquae manebunt
contra gregem tromocraticum Al Caëda repugnantes: non omnes ideo
milites domum redibunt.
De Afganistania
Hoc maximum discrimen: cum in Iraquia bellum recedit tum
increscit in Afganistania, cui maxime Baracus animum intendit
duas legiones missurus. Praesidens electus promisit se omnes
duces gregis Al Caëda exquisiturum esse ubicumque se abdiderint,
volente nolente Pacistaniae regimine. Si autem res in
Afganistania in melius commutatae erunt, Caburae rectores firmius
nationem gubernabunt et cum Pacistania - parum stabili natione -
militias Talebanas trans fines persequentur.
De "bello contra tromocratas"
Ista sententia a Geogio Bush creata regimen Baracum dedecet,
qui "bello opinionum" potius vincere cupit: USAe res
exterae tales redire debent, quales esse solitae erant. Cum
moderatis nationibus societates creandae sunt, quo efficacius
gregis Al Caëda opiniones confutentur. Asperitates tamen non
deerunt: nihil in mora habebitur, quominus tromocratae Americae
minitantes vi deleantur. Observatores animum ad duas res maxime
intendunt, ad finem carceris apud sinum Guantanamo et ad
tormentorum - praecipue captivorum demersionis - interdictum
agenturae CIA impositum. Carcere concluso, Baraco deliberandum
erit quomodo tractandi sint captivi illi, quos auctoritates reos
scelerum iudicaverint: quos ipse iam dixit ex lege Americana in
ius vocandos esse. Nonnullae tamen criminationes ab iudicibus
Americanis repellentur, quod vi et cruciatu extortae sint. Quid
ergo? Si dies undecimum mensis Septembris anni MMI subsequentes
in mentem revocaveris, de commixta ratione reos in USA iudicandi
iuris periti loqui soliti erant, partim civium partim bellatorum
more, sed nihil de re tum deliberatum est. In loca nova praeterea
diffunditur Al Caëda, videlicet in Algeriam et Somaliam.
De Perside
Hoc magni momenti discrimen fieri potest, quod ex Persarum
rectorum voluntate pendet: qui si uranii ditationem moderate perrexerunt,
novum regimen USAe sanctiones diutius protracturum est, forsitan
aucturum; si autem Persides uranium ditare constituerint ut armis
fissilibus fruantur regimen Israëlianum ab Americanis
postulabit, ut officinas nucleares gravibus cum effectibus
adgrediantur. Baracus Obama cum Persis "sine condicione
ulla" collocuturus est, sed in primis non cum praesidente,
qui putatur minime ad tempus ab uranii ditatione desistere velle:
si qua pactio perficienda, ius Persis nonnihil uranii ditandi
agnoscetur.
De oriente medio
Georgius Bush, qui de pace Israëlianorum et Palaestinorum
anno bismillesimo octavo speraverat, spe deceptus est. Hoc Baraco
manet, quousque ad pacem perficiendam pondere USAe utendum sit.
Exitus comitiorum in Israël habendorum exspectandus est, ut
eligendi regiminis propensio ad pactiones existimetur. Non haec
modo diuturna quaestio solvenda est, sed etiam "arcus
discriminum" (sicut Ricardus Holbrooke vocat) a Turcia per
Syriam - cuius auxilii opus est ad pacem in Iraquia restituendam
- usque ad Pacistaniam.
De Russia
Numquam post frigidi belli finem tanta dissensio inter Russiam
et nationes occidentales orta est, quanta Georgia nuper
perturbata: inde intelligitur quas suspiciones uterque machinatus
sit. Quid praesidens democraticus Russiae molietur? Plurimis in
discriminibus, in Iraquia verbi gratia et in Darfuria, nullus
exitus nisi Russis faventibus: nam de re deliberat ONUs consilium
securitatis. Primum decernendum est quam celeriter Georgia
NATOnis socia fieri possit, cui ab initio consociatio iam
promissa erat; similis est quaestio de Ucraina. Ministris NATOnis
de re disputandum est, neque deerit Baraci Obama opinio; sed
ipsius Georgii Bush ministri Georgiae sociationem differunt ad
Russiam blandiendam. Etiam stationes contra missilia in Polonia
et re publica Cecha ponendas fastidiunt Russi: quid de illis
agendum? quid de armis nuclearibis, quae ambae nationes servare
pergunt? suntne praesidentes de illorum exstinctionem pacturi? Si
de toto orbe cogites, stabitne Baracus in eadem sententia cui
anno MMVII se favere confirmaverat, arma nuclearia toto in orbe
delenda esse, opinioni quattuor USAe legatorum praeteriti
temporis (quorum unus Henricus Kissinger) assentiens? nam hoc
propositum esse videtur pacti ad arma nuclearia non
multiplicanda, iam diu a plurimis nationibus subscripti. Quousque
venietur?
De Corea boreali
Bene recenter egerunt Coreae borealis rectores, assensi
denique inspectioni observatorum qui testimonio confirment
programma nucleare derelictum esse; posthac civitas illa ex
indice nationum tromocratis faventium delebitur. Quae nihilo
minus nonnulla arma nuclearia se servaturam esse nuntiavit; USAe
proximus praesidens Austrocoreanis suadere poterit, ut de talibus
armis omnino decedat? Quicum Baraco Obama disputandum?
praesidenti Kim Jong Il confidendum erit?
De Sinis
Sinae in ONUs consilio securitatis continenter sedent earumque
delectus in dies pondere increscent toto in orbe, si res
oeconomicas quislibet consideret. Minimae ad tempus difficultates
sunt cum USA, tametsi in Taivaniae destinatione et Tibeti
oppressione causae dissensionum latent. Recenter Sinenses animos
ad auctum oeconomicum tantum intenderunt: si res ita maneant
nulla discordia cum Civitatibus Americae Unitis orietur. Nihil
aliud Baracus Obama velle videtur.
De novis rebus exteris, id est de pecunia, de caeli
commutatione, de energia
Res exterae renovatae sunt: de his amplissimis problematis
agendum est.
Recens discrimen oeconomicum, quo vectigalia argentariarum
salutis gratia profusa sunt, proximum praesidentem impellet in
rebus oeconomicis ad interveniendum, neglecto decessorum more,
necnon ad semetipsum interrogandum quomodo USAe fidei ubicumque
deminutae obsistat, post instituta pecuniaria decocta.
Baracus Obama pollicitus est, se plura ad orbis calefactionem
repugnandam facturum esse et quintam tantum partem gasorum
illorum, quae cellam calidariam creaverunt, anno MMD ex America
in aërem dispersum iri: haec forsitan maxima quaestio totius
muneris praesidentialis, cum Kyotonis pactio anno bismillesimo
duodecimo exspiratura sit neque ulla negotiatio ad tempus
provideatur.
Energiae suppeditatio, praecipue petrolei, gravissimum
discrimen est: praesidens electus promisit vincula cum oriente
medio et Venetiola post duo lustra rescissum iri, sed fere omnes
praesidentes, a Jacobo Carter, dixit Americae minore petrolei vi
fruendum esse, perpauca ad hoc consequendum perfecere.
Haec tria respondent primae quaestioni, quomodo Civitates
Americae Unitae sibi novas partes Baraco praesidente effingere
possint.
Scriptum hoc, quod in actis interretialibus BBC a Paulo
Reynolds die XI mensis Novembris anni MMVIII apparuerunt, in linguam
Latinam conversum est.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|