Annus
2 0 0 9


POLITICA:

GUBERNATORES AUTOPLAUSTRORUM RECUSANT OPES COPIIS OCCIDENTALIBUS ADVEHERE

Afganistania occlusa fere undique

Gubernatores Pacistani autoplaustrorum, qui per saltum limitaneum Chalberianum vehere solebant merces copiis US-Americanis sociisque eorum in Afganistania destinatas, modo recusaverunt, quin plus opes agminibus occidentalibus ferant. Qui gubernatores adhuc 75 centesimas omnium rerum occidentalibus necessarium e portu Caraciensi adportare solebant in castra exercitus USA sociorumque, qui milites in Afganistania contra bellatores Talibanos pugnant. Hi tamen, a consanguineis vicinam zonam Pacistaniae inhabitantibus adiuti, nunc vero potiti sunt regione limitanea, neque sinunt auxilia hac ‘infidelibus’ advehi. Accedit quod aeroplana civitatis USA agmina Talibanorum sectantia ultimis mensibus fere quadragies terram Pacistanicam adorta sunt sescentos cives necantes.

Pronuntiaverunt ergo Talibani bellum commeatui militari US-Americanorum sociorumque eorum et statim, Novembri exeunte Decembrique ineunte, incursus nonnullos fecerunt in bases autoplaustrorum, flammis delentes plus quam quingentos currus, in numero quorum erant etiam fere centum curri loricati Humvee, quisque pretio 100.000 USD – nuntiat diurnarius actorum "Gazeta Wyborcza" Wojciech Jagielski.

Rebus ita stantibus, solam spem sociorum, prater bellum sanguinolentum in saltu Chalberiano, putant anatytici rerum militarium regionis Medii Orientis positam esse in viis in Afganistaniam e vicinis terris borealibus venientibus – Tatsicistania scilicet, Kirgistania Uzbecistaniaque. Quae omnes terrae tamen artioribus nexis iunguntur Russiae – haec autem praesentia militum occidentalium in Afganistania non vero gaudet.

Alteram solutionem esse posse viis commeatui solitis uti ‘pecuniam tutoriam’ Talibanis solvendo. Quod iam morem hic esse nuntiat Londinensis "Times"; secundum huius epehemeridis diurnarios quartam partem omnium mercium castra US-Americana sociaque in Afganistania petentium in manus bellatorum islamisticorum cadere.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae