Annus
2 0 0 9


Resolutions '

Ne bona consilia capiatis!

Si anno novo incipiente paginam volvere constituas, peiora potiusquam meliora te exspectant: hoc nuntiavit societas benefica Britannica "Mind" (Mens), cui cordi est mentium salus. Nemo illud sibi proponere debet anno incipiente, ut semetipsum meliorem faciat: si quis e. g. macrescere vel difficultates suas in loco laboris solvere statuat, sui miseram aestimationem comparabit: si enim proposita evanuerint, sensus decoctionis et imparitatis praevalebunt, si in singulas difficultates ingenium intenderis, in spei defectum, sui contemptum et depressionem corrues.

Paulus Farmer societatis Mind dux "Nosmet punire - ait - propter vitia nostra soliti sumus et proposita talia spectamus, quae consequi nequeamus: cum autem metam consecuti non erimus, tristiores tum quam antea fiemus. Anno bismillesimo nono nullum propositum nobis figamus, sed spem de anno incipiente et de rebus assequendis alamus!" Ad hos quattuor faciles gradus societas Mind omnes hortatur, ut suam quisque mentis salutem meliorem efficiat:

  1. Movemini, nam motus endorphinas generat; vel brevis deambulatio animum iuvat.
  2. Loca viridia percurrite, nam comprobatum est illos, qui in rerum natura maneant, mentis serenitatem sibi comparare.
  3. Aliquid novi discite, ut mens excitetur et fides sui increscat.
  4. Communitati nonnihil restituite, ita non tantum iis, quibus auxilium tulistis, sed etiam vobis remuneratio donabitur.

Hoc scriptum, quod Kalendis Januariis anni MMIX in actis interretialibus BBC apparuit, in linguam Latinam conversum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae