Ex Nigeria periculum
Ex Nigeria periculum
Tam ABC News quam New York Times, fide digna acta diurna Americana, aperiunt USAe exploratoribus iam cognitum esse virum ex Nigeria ictum tromocraticum moliri. Etenim Umar Faruq Abdulmutallab Lacupoli Amstelodamum advolavit, deinde aëronavi Detroitum profectus pyrobolum displodere frustra conatus est; ipse in Iemenia anno praeterito vixerat, ubi putatur ad caedem perficiendam eruditus esse.
Civitatum Americae Unitarum praesidens Baracus Obama ex Insulis Havaianis securitatis vitia concessit: nam Umaris pater mense Novembri praeterito USAe auctoritates monuerat, iuvenem extremas opiniones profiteri. Cur accusati nomen in indice eorum non fuerit, quibus volatus interdiceretur, sciscitatur praesidens. "Nobis de factis - inquit - plura accipienda sunt erroresque festinanter emendandi!" Nam vectoribus et aërinautis Umarem paulo ante appulsum vi comprehendere contigit, ne pyrobolum sub bracis collatum disploderet. Batavorum auctoritates pyrobolum imperite confectum esse dicunt, nihilominus nuntiant corporum perspectionem radiographicam in aëriportu omnibus proficiscentibus confestim impositum iri, idem confirmant et Nigeriae et USAe regimen quod antea eam adhibere viatorum reverentiae causa noluerat.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|