Usque ad annum MMXX
Usque ad annum MMXX
Liu Xiaobo, ante annos viginti comprehensus post reclamationes
in foro Tiananmen habitas, tribunali Pechinensi damnatus est: per
undecim annos in carcere manebit. Patronus Shang Baojun dixit se
de provocatione cum captivo collocuturum esse, tantum enim
custodiae temporis intervallum non exspectabatur. Uxori post
damnationem licuit virum suum visitare, quod custodes publici eam
domo exire vetuerant. Liu Xiaobo, tres et quinquaginta annos
natus, domi captivus a mense Decembri MMVIII usque ad Junium MMIX
mansit, deinde in carcere detentus est: ab iudice vel quidecim
annorum captivitati damnari potuisset. Astynomorum nuntius eum
dicit "perturbationum auctorem et regiminis obtrectatorem,
rei publicae et socialismo subvertendae deditum". Anno
MCMLXXXIX iuvenis magister particeps fuit cum discipulis suis
reclamationibus in foro Tiananmen; quam ob rem in custodia per
biennium mansit. Anno MCMXCV iterum comprehensus est, quod
documentum iura humana vindicans subscripsisset et divulgasset.
Regimen Civitatum Americae Unitarum sollicitudinem propter
damnationem patefecit, captivi dimissionem et libertatem placide
reclamantibus ab auctoritatibus postulans.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|