Gelu arcticum
Gelu ex arctois regionibus
Et nivosae procellae et insolitum frigus damnis victimisque
totam Europam constraverunt: quindecim homines in Polonia ob gelu
perierunt, ubi sub decimum gradum negativum centigradum totus
dies Solis peractus est, rigidum coelum mansit in tota Europa
orientali, apud Germanos vel ad tricesimum tertium gradum
negativum perventum est. Aëronaves tamquam tramina ferriviaria
plerumque proficisci non potuerunt: Eurosidus, quod est
celerrimum tramen ferriviarium sub freto Britannico viatores
Britanniam aut Galliam versus transportans, per totum diem
dominicum immotus stetit, nam Veneris et Saturni diebus duo
millia circiter viatores in Eurocuniculo captivi sedecim horas
propter interruptiones electricas manserant, fluxu electrico
propter nimium frigus interrupto. Nives copiosae in Hibernia
septemtrionali, in Scotia et Anglia deciderunt, Caleti et Dubris
portus ob adversum caelum navibus interdicti sunt, magnae
diffucultates in aëriportibus Anglicis fuerunt. In plerisque
Europae regionibus rigidissum est caelum, nivibus candidae
planities et urbes, thermometrum sub gradu nullo constans.
Pari rigore afficiuntur USAe civitates ad orientem et
septemtrionem vergentes a Nova Anglia usque ad Virginiam et
Kentukiam, haud exceptis Novo Eboraco (in imagine adposita),
Vasintonia et Philadelphia urbibus: quartus quisque Americanus
gelida et nivosa tempestate afficitur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|