Ministra olim rerum exterarum Israeliae,
COLLISIO DIPLOMATICA BRITANNIAE ET ISRAELIAE
Rea criminum belli?
Ministra olim rerum exterarum Israeliae, Tsipi
Livni, quae hodie est ductrix maximi momenti Israelianae
factionis oppositae partis Kadima, non potuit Londinium
ire, nam a biocolytis ibi prehenderetur. A proximo enim
praeterito die Saturni erat illa officialiter in ius vocata a
iudicibus pacis pagi Westminister, apud quos nonnulli greges
Palaestinorum accusaverunt eam criminum belli, patratorum
scilicet tempore incursus exercitus Israeliani in Zonam Gazeticam
exeunte anno 2008 ineunteque 2009. Tunc, in pugnis inter milites
Israelianos et bellatores gregis tromocratici Hamas, mortui sunt,
secundum fontes Palaestinenses, 1.200-1.400 cives Palaestini, in
numero quorum etiam multi cives inermes, mulieres puerique.
Quorum mortis rea sit Livni, una cum ministerio tunc primario
Israeliae Ehud Olmert necnon ministro defensionis Ehud Barak, nam
hi tres iussa belli gerendi dedisse putantur.
Iuxta legem Britannicam, rogatu iudicum Westiminsterensium
fit, ut, etiam sine assensu prosecutoris generalis, omnes vigiles
publici in Anglia et Cambria obligentur dominam Livni
apprehendere et in vincula conicere. Contra hanc legem die
Mercurii reclamitando se pronuntiavit minister rerum exterarum
Britanniae, David Miliband, qui dixit Israeliam "socium
strategicum" Britannorum esse at apprehendendo politicos
Israelianos Britannia sibi ipsi maximam noxam affligeret. Contra
accusationem Livni vehementer protestatum est hodiernum regimen
Israeliense.
Sub tali pressione iudices Westminsteriani
vocatum in ius dominae Livni revocaverunt, ipsa tamen iam antea
iter Londinense cancellaverat. "Haec non est causa
iudicialis contra me, neque contra Israeliam. Haec est causa
contra democratiam tromocrates expugnare conantem" -
commentata est Livni rogatum iudicum Westminsterensium.
Eadem lege Britannica nitens anno 1998 iudex
Hispanus Baltazar Garzon successit, ut in vincula ad spatium
temporis nonnullorum mensium coniceret dictatorem quondam
Chiliae, Augustum Pinochet, qui Londinum iverat, ut morbo quodam
ibi mederetur.
Scripsit Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl
|