Police in the Danish capital Copenhagen say 900 protesters have been detained following a huge climate change rally.
De emissionibus obnoxiis moderandis
Ditissimarum
civitatum ministri rerum naturae tuendae addicti de documento
Hafniae redacto proximis diebus agent, quo reductio emissorum
gasorum proponitur quibus caeli calefactio a plerisque studiosis
tribuatur: anno bismillesimo et vicesimo emissionum reductio a
XXV ad XL centesimas praevidetur, si cum anno MCMXC comparentur.
Usque ad hunc diem de XVIII centesimarum deminutione tantum
dictum erat. Ad hoc Unio Europaea decem miliones dollariorum
proximo triennio egenis nationibus, praesertim Africanis et
insularibus, se daturam esse pollicetur quo melius caeli
commutati consequentias repugnent. Rectores tamen inopum
civitatum cum societatibus beneficis negant eam pecuniae summam
satis esse difficultatibus imminentibus subeundis et superaddunt
eam plerumque iam promissam aliterque appellatam esse.
Multitudo
reclamantum in Hafniae viis forisque graviores deliberationes a
mundi potentibus postulaverunt: toto ex orbe pervenerant ut iura
populorum siccitate et inundationibus affectorum defenderentur.
Nonnulli tamen scelesti fenestras saxis et lateribus
perfregerunt, exercitus acie instructa vi reclamantes sine
discrimine mulcavit et comprehendit: quorum mille circiter in
carcerem delati sunt, postero die fere omnibus libertas restituta
est.
Usque ad diem XVIII mensis huius progredietur conventio
mundana.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|