Annus
2 0 0 9


Hafniae die Lunae coeperunt negotiationes 192 terrarum mundi de modis,

192 TERRAE MUNDI DISPUTANT DE EFFECTU TEPIDARIANO

Summitas dubitationis climaticae

Hafniae Danorum die Lunae incipiuntur negotiationes 192 terrarum mundi de modis, quibus condicio climatica globalis melior fieri possit. Agitur imprimis de reductione emissionis carbonei dioxydati (CO2), quam reductionem multi putant responsabilem crescentis teporis climatis mundi (effectus tepidariani).

Multi studiosi oecologi velint maiores civitates industriales promittere se emissionem carbonei dioxydati dimidiatim minorem reddere usque 2050 annum et 30 centesimis minorem usque 2030 annum. Quod tamen difficillime attingi putatur, nam ad tam radicalem reductionem paratae videntur hodie tantum terrae sociae Unionis Europaeae necnon Iaponia, minime tamen duae maximae emittrices CO2 mundi: Sinae (quae annuatim emittunt in aera 6,1 miliarda tonarum carbonei dioxydati) et USA (quae uno quoque anno emittunt 5,8 mld t CO2). Sinae tamen eodem tempore civitas sunt, quae citissime electrificinas alatas (quae scilicet vi ventorum utuntur) struunt et sperant se annis 2011-12 fore maximas in mudno fabricatores huius generis "energiae viridis".

Difficultas tamen in eo generaliter est, quod studiosi nesciunt pro certo aestimare, quatenus calefactionis globalis reum esse hominem, quatenus autem ipsam naturam. Secundum aestimationem gregis IPCC (i.e. Consilii Regiminum Mundi Mutationi Climaticae Investigandae) tantum 7,2 miliarda tonarum CO2 per totum orbem terrarum esse annuatim effectum activitatis hominum at simul 122,2 miliarda tonarum esse effectum "respirationis naturalis" planetae nostri. Insuper data meteorologica Britannorum narrant tepefactionem athmosphaerae mundi ab anno 1998 iam non porro crescere, dum Administratio US-Americanorum Aeronautica et Spatialis (NASA) putat ultimum annum incrementi temperiei mundi fuisse 2005.

Scripsit Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae