Annus
2 0 0 9


MINISTRA RERUM EXTERNARUM VIDETUR NON MULTA SCIRE.

MINISTRA RERUM EXTERARUM UE VIDETUR NON MULTA SCIRE

Dicam postea...

A parlamento Europaeo percontata, modo electa in munus ministrae rerum exterarum Unionis Europaeae (UE) baronissa Catherine Ashton aut nescivit respondere ad multas rogationes aut propter inscientiam rerum respondebat obscure. Maxime irati eius responsionibus facti sunt parlamentarii Poloni ac terrarum Balticarum, baronissa enim omnino ignorare videbatur realitatem politicam orientalis Europae partis.

- Quid sentis de relationibus cum orientalibus vicinis UE, ut Russia et Ucraina? - rogavit dominam Ashton Vytautas Landsbergis, quondam primus praesidens independentis Lithuaniae.

- Sunt valde, valde significantes.

- Quae est opinio tua de ductu petrolei Russici per fundum maris Baltici in Germaniam?

- Haec res omnino nova mihi est.

- Quomodo vides relationes futuras Unionis cum Ruthenia Alba (Belarussia)?

- Dicam meam opinionem de hac re postea.

- Quomodo valores democraticas promoveri vis in Russia?

- Debemus rationem principalem nostrorum valorum servare.

Nonnulli parlamentarii vero indiganti sunt ignorantia rerum geopoliticarum novae ministrae. "Si nesciret condiciones politicas Aequatoriae, nihil contra eius nominationem dicerem. Sed ductum petrolei transbalticum et Belarussiam esse res principales Europaeae politicae externalis!" - conclamando indicavit diurnarius Pawel Kowal dexterae partis Polonae Lex et Iustitia (PiS).

Electa 19 Novembris in novo creatum munus ministrae rerum externarum Unionis Europaeae baronissa admittit se nullam adhuc experientiam rei diplomaticae habuisse. "Ipsa hanc nominationem inopinatam esse puto" - respondit postquam in munus electa erat. Pollicita tunc est tamen multa se velle discere.

Nonnulli europarlamentarii rogabant quoque de activitate Ashton annis septuagenariis praeteriti saeculi in grege pacifico, qui secundum speculatores Britannos pecunia a communistis Sovieticis suppeditata nitebatur. Ashton, quae aurarium huius gregis curabat, dixit se numquam pecuniam e Palatio Cremlino accepisse.

Scripsit Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae