De Russo tramine extra orbitas Deadly train derailment caused by seven kilos of TNT
De Russo tramine extra orbitas
Quinque et viginti saltem homines perierunt, nonaginta quinque
sauciati sunt propter traminis ferriviarii celeris diversionem ab
orbitis; investigatores Instituti Foederalis Securitatis (FSB)
compererunt calamitatis causam pyrobolum fuisse, quo septem
chiliogrammata trinitrotolueni (TNT) sceleste condita erant. De
duodecim viatorum sorte nihil adhuc constat, sexaginta in
nosocomium translati sunt; mille adiutores operam dant sine
intermissione, septem helicoptera in locum caedis missa sunt.
Tramen "Nevsky Express", quod fere quinque horis duas
maximas Russiae urbes coniungit, Moscua Petroburgum versus
Veneris die prima vigilia profectus erat sescentos octoginta duos
viatores transportans. Ferriviarum Russarum nuntius dixit
auctoritates suspicari ob ictum tromocraticum caedem factam esse;
magnus crater apud orbitas divulsas in solo patens investigatores
inducit ut idem opinentur. Imago descripta hominis, de quo
indagatores suspicantur, omnibus astynomorum stationibus
divulgata est.
Ante annos duos eiudem generis diruptio in eodem traiectu
facta erat.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|