Azeri president threatens Armenia
MONACHII AGITUR DE FUTURO STATU CARABACHIAE SUPERIORIS
Atropatena vi militari Armenis minatur
Praesidens Azeriae sive Atropatenae (a
nomine satrapiae regni Persarum, quae usque oras Caspias
extendebatur), Ilham Aliev (qui hic a laeva photographemate
monstratur), annuntiavit suos vi Carabachiam Superiorem
liberaturos, si sermones de futuro statu huius regionis, qui die
Saturni Monachii Bavarorum coeperunt, effectu finient nullo. Ita
recaptare vult Aliev hanc inclavaturam Armenorum intus
Atropatenae, quam eius incolae contra Azeros anno 1991
rebellantes Armeniae propriae adiunxerunt, simul septem
provincias limitales ab Azeris solis inhabitatas occupando.
Anno 1994, proxenetis Russis huic rei studentibus, indutiae in
bello Armenorum cum Azeris - quo triginta milia hominum vitam
amiserant - pronuntiatae sunt, numquam tamen abhinc de pace
ultima inter ambas gentes actum est. Novissimis de pace
sermonibus frustra, si ita fiet, finitis "nobis nulla alia
optio remanebit quam nostram terram exercitu liberare" -
annuntiavit Aliev in programmate publicae televisionis Azericae.
Azeros Turci adiuvant, Armenos Russia
necnon diaspora Armenorum, quae gens est alicuius politici
momenti in USA, Russia et Francogallia. Maxime tamen Azeri adiuti
videantur ingentibus venis methani petroleique, quae in oris Maris
Caspii latent. Petroleum et gasium naturale exportando
Atropatena proximo praeterito decennio pecuniam haud parvam sibi
comparabat ad arma telaque exercitui emenda.
Secundum novissima data Azeriam habere 8,8 miliones incolarum
productumque domesticum per caput 8.634 dolariorum, Armenorum in
sua terra autem esse 3,2 miliones, quorum quisque in summa
intermedia producit annuatim 5.792 dolaria. Diaspora tamen
Armenorum aestimatur octo miliones hominum continere.
Scripsit Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl
|