Silvii Berlusconi versio Latina - Ephemeridem primam paginam occupavisse
Silvii Berlusconi versio Latina
Ephemeridem primam paginam occupavisse !
Septimana praeterita his actis interretialibus quae benevole legitis aliquid insolitum accidit: prima pagina actorum diurnorum Italicorum "Il Giornale"
http://www.ilgiornale.it/edizione_pdf/ 274/13-11-2009/1/page=118393-pdf_num=1687
hoc scriptum mense Octobri editum ostenderunt
http://www.alcuinus.net/ephemeris/nuntius.php?id=544
ubi de abrogatione legis Alfano narratur et de futuris iudiciis quibus Italiae minister primarius intererit. Late in interiore pagina scripsit diurnarius magistram quandam Trani in lycaeo docentem, id est in Apulia, scripto usam esse in aula ut discipuli Latine exercerentur. Magistra contumeliis afficitur, quod ex cathedra opiniones politicas hodierno Italiae regimine adversas adolescentibus patefecerit. Si tamen articulum iterum legeritis, nullam opinionem ibi aperte expressam invenietis: nuntius tantum diei illius narratur, Ephemeridis more.
Inde in pluribus actis diurnis Europaeis singulare factum, saepe cum nomine Ephemeridis divulgatum est:
http://www.ct24.cz/svet/72544-hodina-latiny-popudila-berlusconiho-noviny/
http://fakty.interia.pl/ciekawostki/news/lacinska-afera-i-silvius-berlusconi,1396835
http://dariknews.bg/view_article.php?article_id=433422
http://www.lagazzettadelmezzogiorno.it/GdM_dallapuglia_NOTIZIA_01.php?IDNotizia=284010&IDCategoria=470
http://corrieredelmezzogiorno.corriere.it/bari/notizie/cronaca/2009/13-novembre-2009/versione-latino-silvius-berlusconiil-preside-solo-esercizio-niente-politica-1602004061028.shtml
http://blog.panorama.it/italia/2009/11/13/la-versione-in-latino-moderno-di-trani-silvius-apud-iudices/comment-page-1/
Valde gaudemus, quod numerus visitationum Ephemeridis celerrime increverit et quod blanda verba de nobis hic referantur
http://www.traniweb.it/trani/informa/11140.html
Inde speramus haec acta lectoribus magistris discipulis in dies gratiora fore.
Scripsit Herimannus novocomensis
|