Annus
2 0 0 9


FBI zamierza przejąć amerykańskie meczety

FBI VULT QUATTUOR MESCHITAS AMERICANAS CONFISCARI

Caeliscalpium in manu Persarum?

Rectores Foederalis Graphei Investigationis (FBI) ad magistratus US-Americanos appelaverunt, ut hi sequestrarent possessiones quattuor meschitarum (ut hic a laeva parte monstrata meschita Texana Houstonensis) necnon 36-tabulationum luxuriosum caeliscalpium in praeclara Quinta Platea Neoeboraci positum, ubi sedem habet Institutum Islamicum Neoeboracense (Islamic Institute of New York, infra photographemate monstratum).

Confiscationem meschitarum et caeliscalpii poposcit modo prosecutor foederalis Preet Bharara, nam haec omnes aedes re vera pertineant ad regimen Iraniae. Cum hoc regimine sctricte enim collaboret fundatio Alaviana (Alavi Foundation), quae sit de facto possessor supradictorum immobilium (de iure possessorem esse aliam societatem commercialem, Assa Corporation). Pecuniam autem pro officiis in caeliscalpio Quintae Plateae negotiationibus variis conductis fundatio Alaviana tradere solebat - secundum speculatores gregis FBI - statali argentariae Persarum, cui nomen Bank Melli. Haec sua vice accusatur ab US-Americano ministerio rerum fiscalium, quod pecuniam suppeditat programmati nucleari, nisis ipsis telis nuclearibus evolvendis in Irania; quaelibet negotiationes cum hac argentaria civibus negotiationisque US-Americanis stricte prohibentur.

Officialiter Fundatio Alaviana est heres Fundationis Pahlavianae, quam condidit ultimus imperator Persarum, Reza Pahlavi, et negotia eius officialiter spectant ad actus caritativos, ut imprimis homines pauperes reficiendos. Secundum FBI tamen, ultimis in decenniis fundationem hanc omnino genus activitatatis mutasse.

Scripsit Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae