12 NECATOS,
12 NECATOS, 31 SAUCIATOS A SCLOPETATORE
Miles US-Americanus suos necat
Vespertino tempore diei Iovis miles
US-Americanus, 39 annos natus praefectus maior Nidal Malik Hasan
(qui photographemate hic monstratur) subito sclopetare
coepit in collegas suos milites castrorum Ford Hood in civitate
Texana.
Secundum primos nuntios sclopetatoem etiam se ipsum necasse,
quod tamen postea non verum reportatum est. Nunc patet Hasan
apprehensum esse et in vincula coniectum.
Causa furoris Hasan adhuc manet ignota. Nonnulli tamen
collegae eius putant eum maxime iratum esse consiliis se invitum
mox missum iri in Afganistaniam aut Iraquiam. Hasan, cuius
parentes in USA e Palestina olim migraverant, fuisse nuntiatur
piissimum asseclam fidei islamicae. "Nullo modo tamen eum
fanaticum nuncupares" - dixit diurnariis radiophoniae
Britannicae BBC sacerdos islamicus et collega Hasan, Faizul Khan.
In exercitu Americano Hasan fungebatur munere medici
psychiatrici, medendo milites, qui post reditum ex Afganistania
Iraquiave traumate vexantur. Constat quoque eum frustra conatum
nuper esse exercitum relinquere.
Scripsit Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl
|