COMMISSIO EUROPAEA MONET:
COMMISSIO EUROPAEA MONET:
Tertius quisque viro HIV laborans de
morbo omnino nescit
Tertius quisque civis terrarum sociarum
Unionis Europaeae (UE), qui viro humanae deficientiae immunitatis
(HIV) laborat, de morbo sui omnino nescit - monent modo divulgata
data Commissionis Europaeae. Gravior quoque putatur esse condicio
in terris Europae Occidentalis, ut Russia, Moldavia et Ucraina,
ubi ignari huius morbi in suo corpore praesentiae sint usque 70
centesimae hominum eo afflictorum. In Russia deficientia
immunitatis laboret iam 1 centesima omnium civium, in Ucraina -
1,6 centesimae.
Quae res tristes maximo detrimento esse possunt ipsis viro HIV
laborantibus, nam diagnosis sera periculum auget, ut pugna
medicorum contra evolventem morbum HIV/AIDS multo fiat
difficilior.
Inter annos autem 2001 et 2007 numerus civium terrarum UE
atque trium supradictarum civitatum postsovieticarum, qui viro
HIV laborare aestimantur, putatur auctum esse ex 1,5 usque 2,2 miliones
- patet ex investigationibus Commissionis Europaeae. Quorum
civium tertia pars sint incolae UE, alterae autem duae partes
cives Ucrainae, Russiae et Moldaviae.
Data modo divulgata monstrant periculum contractionis morbi
HIV/AIDS imminere imprimis tribus gregibus societatis Europae:
viris homosexualibus (40% omnium, qui praeteritis sex annis viro
HIV sunt afflicti), immigratoribus e terris maxime epidemia
HIV/AIDS laborantibus necnon his, qui ope siphunculis substantiis
narcoticis fruuntur (qui constituant 70% omnium viro HIV
laborantium in Ucraina, Moldavia et Russia).
Scripsit Stanislaus Varsoviensis
|