TEHERANIA ASSENTIT,
TEHERANIA ASSENTIT, UT DITATUM URANIUM PEREGRE EVEHAT
Finis rixae de uranio Persico?
Regimen Persarum assensit die Mercurii ad proposita
civitatum occidentalium et Russiae, quae spectant ad programma
nucleare huius terrae - nuntiavit praeses Internationalis
Agenturae Energiae Atomicae (IAEA) Mohamed El Baradei post
negotiationes modo habitas Turici Helvetorum.
Repraesentatores regiminis Persiae (sive Iraniae) consenserunt,
ut usque finem huius anni 1.200 chiliogramma a se iam ditati
uranii Irania traderet Russiae et Francogalliae. Pro quo
obtinebit eandem copiam uranii, quod tamen ita ditatum a Russis
Gallisve est, ne adhiberi possit ad arma nuclearia facienda.
Qui nuntius omnino inopinatus peritis videtur, nam usque ad
diem Lunae duces Iraniani nuntiaverunt se nullo modo assensuros
ad flagitationes terrarum occidentalium (imprimis Civitatum
Unitarum Americae), ut programma nucleare huius terrae - quo
velit Teherania energiam nuclearem producere - aboleatur. Multi
tamen viri politici orbis occidentalis timuerunt Iraniam re vera
studere, ut arma nuclearia obtineat, quibus minari possit
imprimis Israeliae.
Pactum de programmate nucleari a repraesentatoribus Iraniae
officialiter firmandum sit proximo die Veneris.
Photographema a satellite facta monstrat fabricam ad
oppidum Natanz, ubi uranium Persarum ditatur.
Scripsit Stanislaus Varsoviensis
|